- EDERA
- I.EDERADionys. sacra et in eius cultu adhibita, mirae tenacitatis est, unde non nemini vesa ab haerendo nomen accepisse. Certe Gell. refert, l. 10. c. 15. Flamini Diali non modo eam tangere, verum et nominare, ominosum fuisse, ne illigatus ullo modo videretur, sed libere sacris operaretur, quia scilicet hedera arcto illo complexu nescio quid lasciviae prae se ferat. Alii inde nominatam volunt, quod edita petat: ab edendo quidam probabilius, quod parietes exedat. A Baccho usus eius ad convivantes transiit qui hederâ coronati accumbehant, ut vi illius frigidâ vim vini adstringerent, reprimerentque. Ad Poetas item, et Poetarum statuas, ut qui curarum vacui, sicque Bacchum semper iuvenem aemulantes, constantem hederae virorem mire amarent etc. Quam in rem vide plura infra in voce Hedera.II.EDERAfluv. Galliae, Ierre vulgo, nonnullis contractiori nomine Yer Dictus, nomen videtur ab edera invenisse, cuius more modoque serpit flexuose potius quam decurrit. Hic ortus in saltu Briegio, et quatuot rivis aut fluviolis auctior factus, vicos attingit Ebulum Ieble, lavat Solurram (Soulare) Ciconiolas, nonnullis corrupto Latino nomine Ceognolas dictas, Sognolles, praeterlabitur Nucetum Noisy, Cons, alias Combisvilam (Con-la ville) Quintiacum maius Quincy le Grand, Quintiacum Quinsy, Bouci vicum; priscum nomen totum et integrum hodie que retinenten, quibusdam tamen Bossy nuncupatum. Tum amnem recipit ex Capriaco Cheury, Attiliaco Atilly, Ferrolis Ferolles aut Farcilles, Liciniaco Lesigny, et Ambaella Emboille venientem: postea Ederam vicum Monasterio Virginum sacrarum insiguem, Ierre, cui nomen suum dedit, Bronacum vel Bronai, Brunoy vulgo, villam Praunadumin Gestis Dagoberti dictum, et Cronam Crone alluit, atque apud Villam novam, Sancti Georgii Patroni sui cognomine nunc insignem (Villeneuve S. George) in Sequanam evolvitur. Est et Edera fluv. Yerre, in pago Dunensi, qui alluit Fontanas Fontaines, et vicum S. Hilarii, ac in Lidericum defl vit. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.